- NARES Canalis
- NARES Canalisapud Vitruvium, pro extrema canalis parte, quâ humor egeritur, l. 7. c. 4. Sin autem aliquis puries perpetuos habuerit humores, paulum ab ea recedatur et struatur alter tenuis distans ab eo quantum res patietur, et inter duos parietes canalis ducatur inferior quam libramentum conclavis fuerit, habens nares ad locum patentem: Postea, Item cum in altitudinem perstructus fuerit, relinquantur spiramenta: si enim non per nares humor et in imo et in summo habuerit exitus, non minus in nova structura se dissipabit. Mox, Si autem locus non patietur structuram, canalesfiant, et nares exeant ad locum patentem. Idem spiramenta alibi vocat: Graeci ἀναπνοὰς. Unde vetus Auctor Glossarum elicem ἀναπνοὴν interpretatur: elices autem dicebantur nares aquariorum illorum sulcorum, quibus aqua e lyris educebatur. Iidem Graeci β῾ῖνας quoque dicebant, unde ῥινούχους appellat Strabo cloacas, quae nares in mare apertas habent, quibus aqua exoneratur. Cuiusmodi cloacarum naribus obturatis, Lysimachus adiuvit diluvium ex magnis et continuis imbribus supervenientibus ortum, quo antiqua Urbs Ephesus submersa: de quo imbre Duris Elaita intellexit in Epigramm. quo Ephesi illum κατακλυσμὸν deplorat:Η᾿ερίαι νεφέλαι πόθεν ὕδατα πικρὰ πιοῦσαι,Νυκτὶ σὺν ἀςτεμφεῖ πάντα κατεκλύσατε.Ο᾿υ Λιβύης Ε᾿φέσου δὲ τὰ κεῖνα ταλαίνηςΑ῎υλια; καὶ μακρῶν ἐξ ἐτέων κτέανα.Ποῦ δὲ σαωτῆρες τότε δαίμονες ἔτραπον ὄμμα,Αὶ ἄι τὴν Ι᾿άδων πολλὸν ἀοιδότατον.Κεῖνα δὲ κύμασι πάντα κυλινδομένοισιν ὅμοιαΕ᾿ις ἅλα σὺν ποταμοῖς ἔδραμε πεττάμενοι.Vide Salmas. ad Flav. Vopiscum in Probo Imp. c. 21. ad Solin. p. 809.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.